- SARON
- I.SARONlocus Troezenis. Steph.II.SARONmelius SAROHEN, civitas in tribu Simeon Ios. c. 19. v. 20. Latine princeps, vel canticum gratiae sive principis, vel cantici gratia.III.SARONsive SARONA, regio inter Caesaream et Ioppen. Item oppid. Palaestinae. Castel. S. Lamberto hodie, urbs egregia, quam cepit Iosue, Rege illius interfectô: regio est campestris, pinguis et fertilissima, saginandis pecoribus perquam apta, ideoque ibi pascebantur regis animalia: Est in tribu Ephraim. Item mons inter Taborum, et lacum Tiberiadis, in tribu Aser, aquis, fluminibus, hortis et vineis abundans, iuxta castrum Lamberti, non longe a mari situs est: atque versus Aquilonem a Ptolemaide quatuor, versus Austrum vero a Sandalio castro tribus milliaribus distat, cuius iuga usque ad Castrum Indi se extendunt. Brocard. itin. 1. et Breid. ibid. Latine planities, aut canticum eius. Ceterum, sita est aliis circa Ioppen et Lyddam, de qua Actor. c. 9. v. 35. Οἱ κατοικοῦντες Λύδδαν καὶ τὴν Σάρωναν. Situs eius ex his Eusebii in Locis liquet, A Caesared Palaestinae usque ad oppidum Ioppen, omnis terra quae cernitur, dicitur Sarones. Et Hieronymi in Esaiae c. 33. Saron omnis iuxta Ioppen Lyddamque appellatur regio, in qua latissimi campi fertilesque tenduntur. Et in Esaiae c. 65. In Hebraeo Sron ponitur. Omnis regio circa Lyddam, Ioppen et Iamniam etc. Sunt, qui Saronis nomen, campum explicant ex Symmacho: quod sequutus Hieronym. Esaiae c. 65. v. 10. pro Sarone habet Campestria. Sed Graeci Δρυμὸν, i. e. silvam, proprie quernam et glandiferam. Forte ex Graeca lingua, quâ Σαρωνὶς est quercus. Callimachus Hymno in Iovem,Η῏πολλὰς ἐφύπερθε σαρωνίδας ὐγρὸς Ι᾿άωνΗ῎ειρεν ------------ ------ DesuperInnumeras quercus liquidus producit Iaon.Ubi Scholiastes, Σαρωνίδας, δρῦς. Et Plin. l. 4. c. 5. Sinus Saronicus olim quernô nemore redimitus, unde nomen, ita Graeciâ antiquâ appellante quercum. Et fortasse Galli indidem Druides, aliô nomine Σαρωνίδας appellabant, ut auctor est Diodor. l. 5. Proprie autem σαρωνίδες nonnullis sunt quercus cavae et propter vetustatem hiantes etc. Sed aliud Hebraeis Saron, locus scil. lati prospectus, qui certe nullibi latius patet, quam in campis apertissimis. Cyrillo in Esaiae c. 33. Saron Iudaeae locus est, ἐυήροτα μέν ἔχων πεδία πρὸς δέ γε τὸ χρῆναι γηπονεῖν ἐπιτηδείως ἔχοντα λίαν. Campos habens arabiles et ad agriculturam valde accommodos. Sed pascuos describit Hieronymus cui haec notiora fuêre. Quo facit locus 1. Patal. c. 27. v. 29. Et bobus pascentibus in Sarone praepositus fuit Sitrai Saronita. Agitur de Davidis Regis armentis, quae ibi pascebantur, tamquam in campo uberrimo et pascuis fertilissimo. Sed et alius fuit eiusdem nominis locus, de quo Euseb. d. l. Hodieque regio inter montem Tabor et Tiberiadis stagnum vocatur Saronas, Iosuae c. 12. v. 18. ubi Vulgata, Rex Saron. Hebraea habent, Rex Lassaron. Chaldaeus item, et Arabs et Graeci Βασιλέα Λεσαρὼν. Locus est aSarone diversus, verum ubi fuerit, ignoratur hodie. Regna enim, quae ibi describuntur, aut urbes et oppida sunt, quorum nonnulla destruxit Iosua, ita ut illorum vestigia frustra quaerantur. Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior l. 2. c. 31. Vide eundem Ibid. c. 48.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.